monumenta.ch > Tertullianus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 21, 5
Apud vestros quoque sapientes in ncr2utf8 ΛΌΓΟΝ, id est Sermonem atque Rationem, constat artificem videri universitatis. Hunc enim Zeno determinat factitatorem, qui cuncta in dispositione formaverit, eumdem et fatum vocari, et deum et animum Iovis , et necessitatem omnium rerum, Haec Cleanthes in spiritum congerit, quem permeatorem universitatis affirmat.